top of page

HIMNO TEMPLARIO

NON NOBIS DOMINE NON NOBIS SED NOMINE TUO DA GLORIAM

"Non nobis, Domine" ("No a nosotros, Señor") es un corto himno cristiano en latín usado como oración de acción de gracias y de humildad.



Salmo 115

Non nobis Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam, super misericordiam tuam et veritatem tuam nequando dicant gentes ubi est Deus eorum Deus autem noster in caelo sursum in caelo et in terra omnia quaecumque voluit fecit

Simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt aures habent et non audient nares habent et non odorabunt manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo neque enim est spiritus in ore ipsorum similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis.

Domus Israhel speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est domus Aaron speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est qui timent Dominum sperent in Domino adiutor eorum et protector eorum est Dominus memor fuit nostri et benedixit nos benedixit domum Israhel benedixit domum Aaron benedixit omnes timentes se Dominus pusillos cum maioribus adiciat Dominus super vos super vos et super filios vestros benedicti vos a Domino qui fecit caelum et terram caelum caeli Domino terram autem dedit filiis hominum

Non mortui laudabunt te Domine neque omnes qui descendunt in infernum sed nos qui vivimus benedicimus Dominum ex hoc nunc et usque in saeculum.

11 visualizações0 comentário

Posts recentes

Ver tudo

AVE MARIA

Post: Blog2_Post
bottom of page